

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 3: Versus 22
Et Scribae.[BEDA.]Si qui tarditate mentis non intelligunt verbum Dei, remanet tamen spes salutis; si forte intelligant, nulla. Qui autem intelligere nolunt et invertunt quod intelligunt, nulla spes est. Unde,Scribae,id est sapientes, etc.Ab Hierosolymis.Quod significat eum a civibus suis esse persequendum usque ad mortem. Legimus supra quia secuta est eum turba a Galilaea et Jerosolymis, et trans Jordanem et circa Tyrum et Sidonem, quae sunt civitates gentilium: et Scribae ab Jerosolymis blasphemabant: quia turba populi Judaeorum illum cum palmis et laudibus perduxit; gentiles desiderabant; Scribae et seniores populi de nece ejus tractabant.Beelzebub habet.Vir muscarum sive habens muscas: quo nomine principem daemoniorum cognominabant propter sordes immolatitii cruoris.